CEPHALOEDIS seu CEPHALUDIUM

CEPHALOEDIS seu CEPHALUDIUM
CEPHALOEDIS, seu CEPHALUDIUM
Siciliae urbs munita, hodie Cefalu Leandro.
In ora Boreali Insul. cum portu versus mare Tyrrhenum, in modum promontorii in mare excurrens. 49. milliar. a Panormo in Ortum, 90. a Messana. Episcopalis sub Archiepiscopo Messanensi. Octavius Brancifortius, Constitutiones Synodales fecit A. C. 1635. publice editas. Κεφαλοιδὶς Ptolemaeo, Κεφαλόιδιον Straboni, l. 6. Κεφαλοιδιὰς Graecâ formatione, Silio, l. 14. v. 253.
Quaeque procelloso Cephaloidias ora profundo,
Carulaeis horret campis pascentia cete.
Πολίχνιον Strabo vocat. Φρούριον Diodorus, l. 13. Vide Cluver. de Sicil. Ant. l. 2. c. 3. populi Cephaloeditani, Ciceroni in Verrinis, et Prisciano. Nomen utut Graecum videatur, tamen est mere Punicum. Poenis enim Cepha-lud est rupes slexa. Cephaloedis porro sita est in vertice rupis, paene in ipso flexu promontorii, quod multum in mare prominet. Constat id tam ex tabulis, quam ex descriptione fazelli, dum in eo est, ut probet Graecum esse vocabulum; Cephaloedos, inquit, urbs vetusta, nomen a Κεφαλὴ, quod Caput est Latinis, nacta est, vel ob id, quod ad verticem praeruptae rupis, promontorii speciem habentis, condita fuit, ubi adhuc arx est naturâ munitissima, et urbs ipsa iacens ambitu ferme mille passuum. A' Messeniis proditione captam narrat Diodor. Sic. l. 14. Idem Lloydius.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно сделать НИР?

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”